Wolfgang Amadeus Mozart Vesperae solennes de Confessore Magnificat |
CORO / SOLI
Magnificat anima mea
Dominum,
et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem
ancillae suae:
ecce enim ex hoc
beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna
qui potens est,
et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus
a progenie in progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos
mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est
ad patres nostros,
Abraham et semini ejus
in saecula.
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
ei nunc et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.
Lukas 1, 46 - 56